- COLLIS
- I.COLLISSalutaris, unus fuit e montis Quirinalis collibus, Idem, l. 1. c. 6.II.COLLISin veter. Epigrammate, de Tabula,Contorquet varios alternans tessera missus,Fataque ludentum collis et ima probant.Ubi alii legunt, colus et urna, intelligentes τὸν ἠθμὸν καὶ τὸν πύργον: sed prior lectio temere mutanda non est. Nam et Collis in tabula mentionem facit vetus cento de Alea,Quae loca, quaeve habeant gentes, ubi sistere deturIn summo collem, qui plurimus, alter ab illoEst locus.Idem imum fundem appellat, quae ima dicuntur Auctori veter. Epigrammatis,Ossa minutatim fundo volvuntur in imo.Et aliô locô,Terna tibi haec primum fundo volvuntur in imo.Imum tabulae fundum, ut Salmasio videtur, intelligens; per collem autem pyrgum. Nam pyrgum tabulae τὸ ὕψος τȏυ οὐρανοῦ, altitudinem caeli, significare tradunt, qui hunc ludum allegorice exponunt. Per ima itaque et collem fata ludentium probari dixit, quae per pyrgum et tabulam probabantur. De pyrgo enim in tabulam iaciebantur tesserae, in quibus ludentium fata consistebant. Vide Salmas. ad Flav. Vopisc. in Proculo, c. 13. Alia, quid Collis, notum.Colles varii, apud Veteres celebres.III.COLLISurbs Thusciae, 15. milliar. a Sena, a Poggio Bonitii, in colle, prope fontes Elsae fluv. in agro Florentino, sub magno Duce. Estque parvicircuitus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.